

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 5: Versus 10
Nihilque aliud erat.Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensae in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quae juxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostrae fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futurae veritati testiomonium praeberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quae excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Adhaerebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Unde:Cupio dissolvi et esse cum Christo[Phil. 1.].